1 Kings 7

BED., lib. de templo Salom., cap. 17. Ecclesiae, scilicet praesentis, pro qua Christus vir suus morte gustata surrexit, etc., usque ad Aes enim est valde durabile et sonorum. . Quia sancti doctores dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus Dei operantur, quia loquendo foris viam veritatis aperiunt illis, quos ipse intus illustrando ad vitam praeordinavit aeternam. Unde: II Cor. 3.. BED. ubi supra, cap. 18. Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, etc., usque ad a recta via qua ad promissam patriam gradimur, ulla in parte declinemus. etc. Ter enim seni decem et octo faciunt: tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem; sex ad operationem, quia sex diebus factus est mundus, tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit et cognitionem piae fidei cumulat exsecutione bonae actionis. BEDA, ibid. Norma apostolicae institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judaeis vel gentibus praedicare missus, ea tantum facere curat et docere, quae per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere, vivere vel praedicare voluerit, et apostolica decreta spernere vel pro libito suo nova statuere, non est columna in templo Dei: quia dum apostolica instituta sequi contemnit, vel exilitate inertiae, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum lineae non convenit. etc. ID., ibid. Capita columnarum, etc., usque ad evangelicae perfectionis est insita gratia. etc. ID., ibid. Hoc in Paralipomenis ita scriptum est, etc., usque ad quia patres utriusque testamenti per gratiam unius Spiritus septiformis, ut essent electi acceperunt. ID. Videntur malagranata facta esse in circuitu capitellorum a parte inferiori, et ex ipsis malisgranatis oriri retiacula: quibus capitella ex parte aliqua tegerentur, signatur quod virtutes ex virtutibus nascuntur, et quod sancti Psal. 83.. ID., ibid. Duo ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, etc., usque ad et in eis quae intelligimus late patet. ID., ibid. Cum dictum sit de retiaculis, etc., usque ad apte subjungitur: etc. Quae uno foris cortice multa interius grana circumdant, etc., usque ad sed quae intus est fidei, spei, et dilectionis, caeterorumque animi bonorum gratia non cernitur. etc. ID., ibid. Per lilia, claritas supernae patriae et immortalitatis floribus redolens paradisi designatur amoenitas, etc., usque ad quia non nisi per Evangelium optata vox illa mundo insonuit, etc. Matth. 3.. Notandum autem in hac sententia Paralipomenis quod eadem porticus templi etiam vestibulum templi vocatur. Unde: id est, inter porticum et altare. BED. ubi supra. Quorum scilicet factura perennis regni sublimitatem designat, etc., usque ad sed quia illa societas utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: ID., ibid. In malogranato totam significat Ecclesiam, etc., usque ad et utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligunt. ID., ibid. Dextera columna doctores primitivae Ecclesiae significat, etc., usque ad nihil industriae saltem ad intelligendos eorum quibus praelati sunt errores. ID., ibid. Hoc mare in figuram baptismi factum est, etc., usque ad cum hunc in vinea laborantibus dandum esse praedixit. . Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum qui in fine saeculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, eamdem veritatis viam ingredi, et communem debet sperare a Domino justitiae coronam. Quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu, tactuque delinquimus, gratia Dei nobis per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus; alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis operibus vacare viderit, multiplicius redit, et facit novissima illius pejora prioribus; unde subditur: Disciplina coelestium praeceptorum qua a voluptatibus religamur; unde: Eccl. 4., quia observatio mandatorum quae in cordibus electorum fide, dilectione, spe supernae retributionis firmata est, nullo potest obstaculo dissolvi. Resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Haec triginta cubitorum est, quinquies enim seni triginta faciunt. Senario autem in quo Dominus hominem fecit, cum non esset, et refecit cum periisset, bona operatio nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta perveniant, cum omnes corporis sensus divinis subjungantur imperiis. Aliter: ter deni faciunt triginta, et genus humanum post diluvium de progenie trium filiorum Noe latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe Asiam, Cham Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia baptismi mysterium cum exsecutione operum et spe coelestium cunctis erat nationibus ministrandum, resticula triginta cubitorum, mare in quo baptismus figurabatur, cingebat. Sed et hic dicendum, quod Dominus cum esset triginta annorum venit ad baptismum, qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit baptismum nostrum consecravit, recte mare, quod nostrum baptismum figurabat, triginta cubitorum restis circumibat, ut significaretur dono illius qui baptismum sine peccato subiit, baptismum nobis in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari. Cum praedictum sit, quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur quod sculptura haec subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet quia vas erat in modum phialae expansum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio, usque ad decem est coactum. Sculptura autem histriata est quae aliquas rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur exempla priorum temporum signantur, quae nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti Deo placuerunt, qua obstinatione iniqui in sceleribus perduraverunt, quanta infelicitate reprobi perierunt. Quomodo in exordio nascentis saeculi Cain ob malitiam invidiae damnatus, Abel justitiae merito coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus, Cham post diluvium ob impietatem detestatus, Sem et Japhet pro obsequio reverentiae perpetua benedictione donati, Abraham fidei merito haeres divinae promissionis effectus, caetera gentium multitudo pro infidelitate relicta. Adveniente quoque in carne Domino, Judaea pro perfidia repulsa, gentilitas gratia ad salutem reducta, et hujusmodi, quae in utroque testamento solerter considerata studiosis prosunt. Ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari aeneo, ut qui fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque testamenti auscultent historias: ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscunque in eisdem historiis deditos jussis coelestibus obedire, et tota intentione ad superna praemia suspensos prospexerint, imitari contendant. . BED. ubi supra. Apostolus evangelistas, imo omnes verbi ministros; unde: etc. I Cor. 9.. Hi mare sibi superimpositum portant, cum apostoli eorumque successores, injunctum sibi Evangelii officium prompta devotione implent. Quia in universis quadrati orbis partibus fidem praedicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli duodecim, id est quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quatuor mundi plagas evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum et successorum suorum verba, actus et passiones facile in praesenti videre et cognoscere legendo valemus. Quae vero illos in futuro maneat gloria retributionis, nondum videre possumus. BED. ubi supra. Qui lavacrum baptismi ad salutem et vitam suscipit, fidem et spem et charitatem debet habere, sine quibus nemo potest recte operari; unde subjungitur, Quia robore fidei, spei, et charitatis munitur perceptio baptismi, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum virtutum firma certitudo mentem accipientium et corpora confirmet. ID., ibid. Lilium comitante odoris gratia candidum colorem foris, etc., usque ad unde subditur: etc. ID., ibid. Batus Hebraeorum mensura est, etc., usque ad ejusdem regni facit esse participes. ID., ibid. Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, quae figura jam quadrata, sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim infertis quadratum, stabit, sic animus electorum nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. ID., ibid., cap. 20. Multifarie multisque modis eadem nostrae salutis sacramenta figurantur, etc., usque ad divino fecit amore fervescere. ID., ibid. Quod ad portandos luteres decem bases sunt factae, etc., usque ad sed uno eodemque nomine Deum Patrem propter unius donum Spiritus invocantes. ID., ibid. Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia praedicatores, sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, et laborum praesentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student, prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes. Tabulae ex quibus bases factae sunt, quadratae fuerunt, in quibus formulae rotundae erant, quae coronulae sive plectae appellantur, in quarum medio caelaturae leonum, etc. ID., ibid. Non erat plana ulla ex parte superficies basium, etc., usque ad unde hic quoque post sculpturas cherubim bene adjungitur: Quia doctores et in severitate districtionis qua peccatores judicant, et mansuetudine lenitatis qua poenitentibus remittunt, timent judicium Dei, ne injuste ligando atque solvendo juste ligentur ab eo cujus nequit errare judicium. BEDA, ibid. Quatuor Evangeliorum libri, etc., usque ad eos ab imis sustollunt et velut immissis rotis axes a terra basim altius sublevant. ID., ibid. Qui rotis antepositis ne ab axe dilabi possent obsistebant, praeconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniat, confirmatur; unde: etc. II Pet. 1.. Unde et Marcus ait: et Matthaeus: Mar. I; Matth. 26.. ID., ibid. Quia omnis Scriptura prophetica sibi est consentanea, sicut uno spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli juxta scilicet numerum rotarum, non quod quatuor sint tantum libri prophetici, sed omnia quae locuti sunt prophetae quatuor Evangeliis testimonium praebuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fifides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret. ID., ibid. Propter perfectionem, etc., usque ad unde: etc. I Cor. 13.. Dicit tabulam superiorem, quae sicut aliae quadrata erat similiterque sculpta, et in summitate sui habebat rotunditatem unius et dimidii cubiti, in qua luter ponebatur. . etc. BED., ibid. Quare decem bases sint factae et totidem luteres suppositi, dictum est supra; quod vero una erat mensura sculpturaque consimilis omnium basium vel luterum, non ea significatione factum est, quod aequalia possint esse omnium merita doctorum; sed quia eis est una fides Evangelii, qua instruuntur, unum sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque Spiritus quo omnes consecrantur, quamvis habeant diversas donationes in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult. etc. ID., ibid Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt praecepta quibus nostra omnis operatio praefixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicae incarnationis, coelestis patriae nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectae operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant. ID., ibid. Quod supradictum est: et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit. ID., ibid. Propter quatuor Evangelia in quibus forma baptismi vel cardinales virtutes quibus baptizati debent institui, vel propter quatuor mundi plagas quibus baptisma ministratur. ID., ibid. Sed dexteram partem templi et sinistram non intus in ipso templo, etc., usque ad et flamma divinae charitatis aliena esse considero. etc. ID., ibid. Et in hoc eodem atrio, etc., usque ad per quam eadem dilectio diffunditur in cordibus nostris. . ID., ibid. In quo Dominus noster baptizatus est, etc., usque ad per totam mundi latitudinem implevit. ID., ibid., cap. 21. De qua factae sunt formae ad fundenda vasa Scripturae, etc., usque ad ut ad praemia eorum bene currendo perveniamus. . etc. ID., ibid. Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando. ID., ibid. Corda perfectorum internae charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni coelestis offerunt. ID., ibid. cap. 22. Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur. ID., ibid. Scriptura spirituali intelligentia clara, etc., usque ad quae quondam juxta litteram intelligenda putabatur. ID., ibid. Sicut mensae in typo Scripturae ponuntur, etc., usque ad ita electi in Scriptura continentur erecto ad superna sensu bona coelestia a Domino quaerunt et percipiunt. ID., ibid. Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformata Per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designatur. BEDA., ibid. Id est, emunctoria quibus emungebantur lychni, ut reparati melius lucerent. Hydriae praecordia sanctorum signant, aqua sapientiae et vino compunctionis repleta. Fuscinulae quibus carnes praeparantur, praedicatores, qui suis auditoribus cibum intelligentiae administrant: quorum officium est corpus et sanguinem Christi credentibus distribuere, infidelibus abnegare. ID., ibid., cap. 22. Ostia domus interioris angelica, etc., usque ad vel quam habent in Deum charitatis. ID., ibid. Dum status saeculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futurae beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et aeternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis aedificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur: ID., ibid. Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiae filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Haec sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et caeterorum fidelium coetum in gaudium coelestis regni introducit. ID., ibid. Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. II Cor. 15.. Quod utrumque distributor praemiorum demonstravit, cum ait: Joan. 15..